- PULMENTUM Unctiusculum
- PULMENTUM UnctiusculumPlauto, Pseud. Actu 1. sc. 2. v. 85. βάμμα est; quod unctum Persio, Sat. 3. v. 102. cenare sine uncto, i. e. oleo. Plin. l. 19. c. 4. Nec caules ut nunc maxime probabant, damnantes pulmentaria, quae egerent aliô pulmentariô, id erat eleo parcere, nam gari desideria etiam in exprobratione erant. Horti maxime placebant, quia non egerent igni parcerentque ligno, expedita res semper: unde et acetaria appellantur, facilia concoqui, nec oneratura sensum cibô et quae minime accenderent desiderium panis. Vide Salmas. ad Solin. p. 375. Hodie pulmenti vox frequens in Regulis Monastic. ubi pro quovis obsonio, quod pani addituir, Graecisque προσφάγιον est, sumitur etc. Sed et pro pisce vicarii vel stagni, in Chartis quibusdam medii aevi, occurrere, monet Car. du Fresne in Glossar. Vox a puls descendit, et idem notat quod pulpamentum, τὸ κρέας, προσφάγιον, ὄψον: cui a pulpa origo. Pulpa vero ex Graeco πολφὸς venit, quod interpretantur μήρυμα ἐκ ςταιτὸς, tractam scil. farinae subactae et in massam coactae. Vide Salmas. eundem ad Tertullian. de Pallio, c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.